< Back

The Jewish Monarch and Queen Elizabeth

I. Abrahams

<plain_text><page sequence="1">THE JEWISH MONARCH AND QUEEN ELIZABETH. The following quaint document was placed at my disposal some time back by a visitor to Florence. This proposal of marriage deserves a place among several other similar proposals to the Queen. There are obviously many mistakes in the Latin, but they are not sufficient to prevent a clear understanding of the whole. Florence, Archiveo Mediceo, 4185. Teitan divinus Judaeorum Messias Rex Hierosolymorum. Orbisq terra rum Imperator maximus, sanctissimae Virgini Elisabethae Anglorum Reginae potentissimae S. D. S. Cum electa gens nostra Romarum Imperatorum tyrannide oppressa ac per totum orbem dispersa, diu satis durissimam servlerit servitutem omniunq effrenatae Violentiae probroq multis iam seculis pertulerit. Supremo ac sempiterno Numini visum est tandem aliquando his finem imponere popu lumq sanctum non solum pristinae suae gloriae restituere verum etiam amplissimo dignitatis splendore eundem cohonestare, orbisq terrarum gen tiumq omni? dominum constituere. Nos itaq quibus iuxta promissiones patribus factas hoc quicquid est ad effectum perducere, solioq paterno recuperato Universum orbem subigere et in ditionem nostram redigere ex officio incombit, hoc tempore in expeditione versamur bipartitoq exercitu Gog Scilicet et Magog per Aethiopiam, Libiam et Aegiptum faelicissimis auspicijs optatisq successibus ad regni nri solium ea spe contendimus. Ut totum reliquum orbem tum ob Nominis nri claram potentiam turn propter ea quae istic ex Occidente quotidie ad nos perferuntur brevi Imperio hro cessurum suaq sponte ad nfa vexilla conolaturum confidamus Cum autem in Aegiptum praemisso exercitum superibus diebus in barbariae finibus consilij captandi gra subsisteremq subijt cogitatio animum de consorte Imperii mature deligenda, tumq sine socia nihil in humanis rebus perfect urn, absolutumq esse possit, tumq si ea non sorte sed iudicio deligatur, magna ad ea quae mobiuntur facultas accessura esse censeamus. De hac itaq re cum deliberationem haberemq lustratisq Regnis omnibus una aliqua tanto honore digna solerti iudicio congreretur: Ex tot millibus tamen unica hoc tarn sancto toro omnium sententijs es iudicata eoque inaxime quod te et 222</page><page sequence="2">THE JEWISH MONARCH AND QUEEN ELIZABETH. 223 antiquarum Dearum more progenitam esse et admirabili modo Virginitatis decus nomenq sustinere et eodem nobiscum nomine pre omnibus mulieribus a primis annis afflatam esse certa relatione cognoverimus. Nam Matre ea nata es (cui prout omnibus constat) et Patris tui filiam et fratris sui uxorem fieri, tibi autem et Matrem, et sororem et fratriam esse inaudita Numinis potentia concessum sit. Te etiam post sem eundum vel tertium etiam partum etiam num florentem Virginem mirandum in modum toto or be celebrari compertum est. Tibi deniq prae omnibus Reginis Galhlaeos ?es Idolotatras esse famolumq nostrum Turcarum Imperatorem melius quam avi tui de divinis rebus cogitare ac sentire singulari spiritu et acumine exploratum esse ita omnibus probasti ut nullus amplius reperatiur qui de tua fide sententiaq ambiget. Ut igitur te prae reliquis mulieribus quas mundus habet nostris amplexibus merito dignissimam iudicamus ita te ad nostros himenaeos clementer invitamus atque adeo turn connubij participem facimus turn sociam regni Imperijq nominamus : hortamurq ut ea qua parest propensione nostris votis respondeas, quo sine mora extremis occi dentis partibus orienti coniunctis potenti Marte etiam quae intermedia sunt occupemus. Quod si autem ullus adhuc de crucifixo vestro scrupulus in consiliariorum tuorum animis (nam de tua fide nihil dubitamus) residere videtur turn eo iudicio et acumine quo cunctis maioribus suis praeliverunt totoq orbe hoc nomine sapientissimi iudicati sunt evellendum statuant. Cum nomnis de crucifixo fides eorum relatione constet qui cum Romana (quam nos nobiscum pessime odistis) conspiraverunt humanaeq traditioni (ut scitis) omnes eorum scripturae innitantur, quorum fidem in multis fefellisse solertissime depre henderunt eorundem etiam testimonium qui de Christo suo librisque de eodem scriptis perhibent per inde fallax et incertum esse sapientissime iudicabunt. Quod ubi perfecerint luce clarius deprehendent suae doctrinae Principia a se nunquam hactenus plane intellecta fuisse nobis autem gloriam deberi cuique solique erat ut omnis Gallilaeorum exules inter discordes ad unitatem nostraq castra adducere, ita hoc ingens Mysterium mundo pro omnium salute revelare operam interim sua qualicumque doctrina quan tumvis imperfecta ac dissona utilissimam, eos praestitisse confitemur quod ad hanc veritatem percipiendam, ut ideo iure illis sempiterna vobiscum maneat remuneratio praemiaq plane incredibilia. Te igitur dulcissimum corculum nostrum dulcissime valere opto, laetumq nostros ad se propendiem praestolari legatos atque Vicarios iubemus quorum opera et ab inimicis tuis ac hostibus contra quos toties aliorum auxilia frustra imploraveras in securitatem vindicaberis ac diademate suscepto Imperij nostri socia et Antichristi sponsa summa tua voluptate ab omnibus salutaberis. Ex Barbariae finibus Regni nostri. Anno primo I. A.</page></plain_text>